alexander utendal - in principio erat verbum lyrics
in principio erat verbum, et verbum erat apud deum
et deus erat verbum
hoc erat in principio apud deum
omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil
quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt
fuit h0m+ missus a deo, cui nomen johannes
hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum
non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine
erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum
in mundo erat et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit
in propria venit, et sui eum non receperunt
quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine ejus
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt
et verbum caro factum est, et habitavit in n0bis. et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiæ et veritatis
Random Lyrics
- human abfall - es ist, wie es ist lyrics
- lazer dim 700 - poetic justice lyrics
- shindigs - durum durum lyrics
- entreat - along the way to skye lyrics
- гейвер (gaywer) - alewir lyrics
- ak - evil eye* lyrics
- sewerperson - muddy waters lyrics
- 岩崎宏美 (hiromi iwasaki) - here we are lyrics
- lipstickangel - doll parts lyrics
- lefthnd - doorway lyrics