azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

andrea gabrieli - deus, deus meus lyrics

Loading...

deus, deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum
deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi
tu autem in sancto habitas, laus israël
in te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos
ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi
ego autem sum vermis, et non h0m+; opprobrium hominum, et abjectio plebis
omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput
speravit in domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum
quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae
in te projectus sum ex utero; de ventre matris meae deus meus es tu:
ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet
circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me
aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens
sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me
quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. foderunt m+n+s meas et pedes meos;
dinumeraverunt omnia ossa mea. ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem
tu autem, domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice
erue a framea, deus, animam meam, et de manu canis unicam meam
salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam
narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te
qui timetis dominum, laudate eum; universum s+m+n jacob, glorificate eum
timeat eum omne s+m+n israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me
apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum
edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi
reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium:
quoniam domini est regnum, et ipse dominabitur gentium
manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram
et anima mea illi vivet; et s+m+n meum serviet ipsi
annuntiabitur domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit dominus



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...