 
andriana-yaroslava saienko & heinali - o ignis spiritus lyrics
o ignis spiritus paracl+ti
vita vite omnis creature
sanctus es vivificando formas
sanctus es ungendo periculose
fractos, sanctus es tergendo
fetida vulnera
o spiraculum sanctitatis
o ignis caritatis
o dulcis gustus in pectoribus
et infusio cordium in bono odore virtutum
o fons purissime
in quo consideratur
quod deus alienos
colligit et perditos requirit
o lorica vite et spes compaginis
membrorum omnium
et o cingulum honestatis: salva beatos
custodi eos qui carcerati sunt ab inimico
et solve ligatos
quos divina vis salvare vult
o iter fortissimum, quod penetravit
omnia in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis
tu omnes componis et colligis
de te nubеs fluunt, ether volat
lapides humorеm habent
aque rivulos educ+nt
et terra viriditatem sudat
tu etiam semper educis doctos
per inspirationem sapientie
letificatos
unde laus tibi sit, qui es sonus laudis
et gaudium vite, spes et honor fortissimus
dans premia lucis
Random Lyrics
- coven - don't call me lyrics
- beyond the black - can you hear me lyrics
- monokate - хлопчик (boy) lyrics
- shooda - agalma lyrics
- ליעם חכמון - פוצי מוצי - pozi mozi - liam hachmon lyrics
- wa11hack - фальшивые люди (fake people) lyrics
- farin urlaub - klasse (live - danger!) lyrics
- sckapegoat - control 42 lyrics
- blal bloch, rehma & talal qureshi - wonder why lyrics
- yeltsin is illuminati - la la la lyrics