christopher tye - miserere mei, deus lyrics
miserere mei, deus, quoniam conculcavit me h0m+; tota die impugnans, tribulavit me
conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me
ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo
in deo laudabo sermones meos; in deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro
tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum
inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. sicut sustinuerunt animam meam
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes
deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
tunc convertentur inimici mei retrorsum. in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam deus meus es
in deo laudabo verbum; in domino laudabo sermonem. in deo speravi: non timebo quid faciat mihi h0m+
in me sunt, deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram deo in lumine viventium
Random Lyrics
- francis (deu) - taxilicht lyrics
- скриптонит (skryptonite) - стиль lyrics
- madeintyo - give up lyrics
- daddyphatsnaps - deathstroke rap lyrics
- claudio villa - canto d'amore lyrics
- bren - welcome to the scene. lyrics
- andrea cerrato - para no perderme lyrics
- izzy s.o - laughing in my sleep lyrics
- katie pruitt - the waitress lyrics
- lucy (cooper b. handy) & gods wisdom - track one lyrics