edmund rubbra - lament lyrics
dolorum solatium
laborum remedium
mihi mea cithara
nunc quo major dolor est
justiorque moeror est
plus est necessaria
strages magna populi
regis mors et filii
hostium victoria
ducum desolatio
vulgi desperatio
luctu replent omnia
amalech invaluit
israel dum corruit
infidelis jubilat
philistaea
dum lamentis macerat
se judaea
insultat fidelibus infidelis populus;
in honorem maximum
plebs adversa
in derisum omnium
fit divina
insultantes inquiunt:
“ecce de quo garriunt
qualiter hos perdidit
deus summus
dum a multis occidit
dominus prostratus.”
quem primum his praebuit
victus rex occubuit;
talis est electio
derisui
talis consecratio
vatis magni
saul regum fortissime
virtus invicta jonathae
qui vos nequit vincere
permissus est occidere
quasi non esset oleo
consecratus dominico
scelestae m+n+s gladio
jugulatur in praelio
plus fratre mihi jonatha
in una mecum anima
quae peccata, quae scelera
nostra sciderunt viscera!
expertes montes gelboe
roris sitis et pluviae
nec agrorum primitiae
vestrae succurrunt incolae
vae, vae tibi, madida
tellus caede regia!
quare te, mi jonatha
m+n+s stravit impia?
ubi christus domini
israelque inclyti
morte miserabili
sunt cum suis perditi?
tu mihi nunc, jonatha
flendus super omnia
inter cuncta gaudia
perpes erit lacryma
planctus, sion filiae
super saul sumite
largo cujus munere
vos ornabant purpurae
heu! cur consilio
acquievi pessimo
ut tibi praesidio
non essem in praelio?
vel confossus pariter
morirer feliciter
quum, quod amor faciat
majus hoc non habeat
et me post te vivere
mori sit assidue
nec ad vitam anima
satis est dimidia
vicem amicitiae
vel unam me reddere
oportebat tempore
summae tunc angustiae;
triumphi participem
vel ruinae comitem
ut te vel eriperem
vel tecum occumberem
vitam pro te finiens
quam salvasti totiens
ut et mors nos jungeret
magis quam disjungeret
infausta victoria
potitus, interea
quam vana, quam brevia
hic percepi gaudia!
quam cito durissimus
est secutus nuntius
quem in sua anima
locuta est superbia!
mortuos quos nuntiat
illata mors aggregat
ut doloris nuntius
doloris sit socius
do quietem fidibus:
vellem ut et planctibus
sic possem et fletibus!
caesis pulsu manibus
raucis planctu vocibus
deficit et spiritus
Random Lyrics
- lauren ojurovic (honey) - summer feels lyrics
- nayeon - 저 너머로 (엔딩 크레딧 버전) [beyond (end credit version)] lyrics
- 18snor - smog! lyrics
- aki - fast i systemet lyrics
- лівінстон (livinston) - леді макбет (lady macbeth) lyrics
- bibiza - angefahrn lyrics
- sinneyy - party at danny devito’s lyrics
- 1 min - nachtsichtgerät lyrics
- kevin chun - what a shame lyrics
- roy ayers ubiquity - the third eye lyrics