![azlyrics.biz](https://azlyrics.biz/assets/logo.png)
epica - stabat mater dolorosa (2009) lyrics
stabat mater dolorosa
iuxta crucem lacrimosa
dum pendebat filius
cuius animam gementem
contristatam et dolentem
pertransivit gladius
o quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
mater unigeniti!
quae moerebat et dolebat
pia mater, dum videbat
nati poenas incl+ti
quis est h0m+ qui non fleret
matrem christi si videret
in tanto supplicio?
quis non posset contristari
christi matrem contemplari
dolentem cum filio?
pro peccatis suae gentis
vidit iesum in tormentis
et flagellis subditum
vidit suum dulcem natum
moriendo desolatum
dum emisit spiritum
eia, mater, fons amoris
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam
fac ut ardeat cor meum
in amando christum deum
ut sibi complaceam
sancta mater, istud agas
crucifixi fige plagas
cordi meo valide
tui nati vulnerati
tam dignati pro me pati
poenas mecum divide
fac me tecum pie flere
crucifixo condolere
donec ego vixero
iuxta crucem tecum stare
et me tibi sociare
in planctu desidero
virgo virginum praeclara
mihi iam non sis amara
fac me tecum plangere
fac ut portem christi mortem
passionis eius sortem
et plagas recolere
fac me plagis vulnerari
fac me cruce inebriari
et cruore filii
flammis ne urar succensus
per te, virgo, sim defensus
in die iudicii
christe, cum sit hinc exire
da per matrem me venire
ad palmam victoriae
quando corpus morietur
fac ut animae donetur
paradisi gloria
amen
Random Lyrics
- девиантный диалект (deviant dialect) - желчь (bile) lyrics
- ada rook - sun's violent arc lyrics
- aozame - infect lyrics
- the bass clef guy - castle of memories lyrics
- looao - so smooth lyrics
- aooo - flash forward lyrics
- oblivion dust - death surf lyrics
- makix & heyotiss! - 24 lyrics
- robin g raju - vayada lyrics
- shezan - chukka lyrics