estampie - ave generosa lyrics
ave, generosa
gloriosa
et intacta puella;
tu, pupilla cast-tatis
tu, materia sanct-tatis
que deo placuit!
nam hec superna infusio
in te fuit
quod supernum verbum
in te carnem induit
tu, candidum lilium
quod deus ante omnem creaturam
inspexit
o pulcherrima
et dulcissima;
quam valde deus in the delectabatur!
c-m amplexione caloris sui
in te posuit ita quod filius eius
de te lactatus est
venter enim tuus
gausium habuit
com omnis celestis symphonia
de te sonuit
quia, virgo, filium dei portasti
ubi cast-tas tua in deo claruit
viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen super quod ros cadit
c-m ei viriditatem infudit;
ut et in te factum est
o mater omnis gaudii
nunc omnis ecclesia
in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissimam virginem
et laudibilem mariam
dei genitricem. amen
Random Lyrics
- ybn nickybaandz - honeydew lyrics
- bootstraps - dyed in the wool lyrics
- ella fitzgerald - miss otis regrets (she's unable to lunch today) lyrics
- og keemo - 25/8 lyrics
- prāta vētra (brainstorm) - par to zēnu, kas sit skārda bungas lyrics
- bain mattox - bleeding me dry lyrics
- asceta/herr hans - piękno jesieni lyrics
- jack murphy - concurrent lyrics
- eric church - seminole wind - live at amalie arena, tampa, fl / may 4, 2017 lyrics
- tylor carl - don't you worry lyrics