azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

francesco soriano - in illo tempore assumpsit jesus petrum lyrics

Loading...

in illo tempore assumpsit jesus petrum
et jacobum et joannem fratrem eius:
et duxit illos in montem excelsum seorsum:
et transfiguratus est ante eos
et resplenduit facies eius sicut sol
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
et ecce apparuerunt illis moyses et helias
cum eo loquentes respondens autem
petrus dixit ad jesum, domine: bonum est nos hic esse
si vis, faciamus hic tria tabernacula tibi unum
moysi unum еt heliae unum
adhuc eo loquеnte, ecce nubes lucida obumbravit eos
et ecce vox de nube dicens
hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam
et timuerunt valde et accessit jesus et tengit eos: dixitque eis
surgite, surgite et nolite timere
levantes autem oculos suos neminem viderunt:
nisi solum jesum
et descendentibus illis de monte precipit eis jesus dicens:
nemini dixeritis visionem hanc:
donec filius hominis a mortuis resurgat



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...