gilles dorle - laudemus dominum lyrics
laudemus dominum quem laudant angeli
quem cherubin et seraphin sanctus sanctus sanctus proclamant:
igitur omnipotentem deum in primis laudare nos condecet
qui singulos condidit sanctos;
per quem facta sunt omnia;
cuius maiestas nec incipit nec desinit per sæcula;
unde merito alpha et o, principium et finis dicitur
et de quo per sapientem dictum est omnis sapientia
a domino deo est
et cum illo fuit semper et est ante ævum
christe redemptor omnium
conserva tuos famulos
beatе semper virginis
placatus sanctis precibus
bеata quoque agmina
cælestium spirituum
præterita, præsentia
futura mala pellite
martyres dei inclyti
confessoresque lucidi
vestris orationibus
nos ferte in cælestibus
chorus sacrarum virginum
electorumque omnium
simul cum sanctis omnibus
consortes christi facite
gloria patri ingenito
eiusque unigenito
una cum sancto spiritu
in sempiterna sæcula
amen
Random Lyrics
- why bonnie - dotted line lyrics
- $in$ity - off da leash lyrics
- kontrollverlust - i'm gonna be (500 miles) lyrics
- yuuza - la marée du mal lyrics
- el rafo - untergehen lyrics
- abor & tynna - mama lyrics
- the starry mountain sweetheart band - lila lyrics
- petit biscuit - you don’t ignore (midnight) lyrics
- kowa - 7132 lyrics
- сине сине небо (sine sine nebo) - attalea princeps lyrics