grace mclean - o viridissima virga lyrics
Loading...
1. o viridissima virga
ave, que in ventoso flabro sciscitationis
sanctorum prodisti
2. cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis
ave, ave fuit tibi, quia calor solis in te sudavit
sicut odor balsami
3. nam in te floruit
pulcher flos qui odorem dedit
omnibus aromatibus que arida erant
4. et illa apparuerunt omnia in viriditate plena
5. unde celi dederunt rorem super gramen
et omnis terra leta facta est
quoniam viscera ipsius frumentum
protulerunt et quoniam volucres coeli nidos
in ipsa habuerunt
6. deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium
unde, o suavis virgo, in te non deficit ullum gaudium
7. hеc omnia eva contempsit
8. nunc autem laus sit altissimo
Random Lyrics
- cordio - vernice lyrics
- the imperials - nothing less lyrics
- mc artisan - bendo lyrics
- lee bezel - rolls lyrics
- karlla naynna - cintilância lyrics
- bbno$, lentra & trippythakid - admit it lyrics
- jehjwheofficialprofile & thiagojskh - operazione weserübung lyrics
- jay kalyl - cubreme lyrics
- andy mendenhall - ugly parts lyrics
- kisunoid - не пара (not a couple) lyrics