azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

loyset compère - omnium bonorum plena lyrics

Loading...

omnium honorum plena
virgo parensque serena
quae sedes super sidera
pulchra prudens et decora
assistens a dextris patris
caeli terrae plasmatoris
in vestitu deaurato
nullius manu formato
nullus tibi comparari
potest certe nec equari
cui voce angelica
dictum est: ‘ave maria’
turbata parum fuisti
sed consulta respondisti
‘ecce ancilla domini
sicut refers fiat mihi!’
dulcis fuit responsio
data cœlesti nuntio
per quam statim concepisti
natum dei et portasti
illum necnon peperisti
et post partum permansisti
virgo pura et nitida
virgoque immaculata

omnium bonorum plena
peccatorum medicina
cujus proprium orare
est atque preces fundare
pro miseris peccantibus
a deo recedentibus
funde preces ad filium
pro salute canentium
et primo pro g. dufay
pro quo me, mater, exaudi
luna totius musicae
atque cantorum lumine
pro jo. dussart, busnois, caron
magistris cantilenarum
georget, de brelles, tinctoris
cimbalis tui honoris
ac okeghem, des pres, corbet
hemart, faugues et molinet
atque regis omnibusque
canentibus, simul et me
loyzet compere orante
pro magistris puramente;
quorum memor virgo vale
semper gabrielis ave
amen



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...