azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

luigi cherubini - dies irae lyrics

Loading...

dies irae, dies illa
solvet saeclum in favilla
teste david cum sibylla

quantus tremor est futurus
quando iudex est venturus
cuncta stricte discussurus?

tuba mirum spargens sonum
per sepulchra regionum
coget omnes ante thronum
mors stupebit et natura
cum resurget creatura
iudicanti responsura

liber scriptus proferetur
in quo totum continetur
unde mundus iudicetur

iudex ergo cum sedebit
quidquid latet, apparebit;
nil inultum remanebit

quid sum miser tunc dicturus?
quem patronum rogaturus
cum vix iustus sit sеcurus?

rex tremendaе maiestatis
qui salvandos salvas gratis
salva me, fons pietatis

recordare, iesu pie
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die

quaerens me, sedisti lassus:
redemisti crucem passus:
tantus labor non sit cassus
iuste iudex ultionis
donum fac remissionis
ante diem rationis

ingemisco tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, deus

qui mariam absolvisti
et latronem exaudisti
mihi quoque spem dedisti

preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne
ne perenni cremer igne

inter oves locum praesta
et ab haedis me sequestra
statuens in parte dextra

confutatis maledictis
flammis acribus addictis:
voca me cum benedictis

oro supplex et acclinis
cor contritum quasi cinis
gere curam mei finis
lacrymosa dies illa
qua resurget ex favilla
iudicandus h0m+ reus
huic ergo parce, deus:
pie iesu domine
dona eis requiem. amen



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...