orlande de lassus - domine dominus noster lyrics
Loading...
domine, dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem
quoniam videbo caelos tuos,opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti
quid est h0m+, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
et constituisti eum super opera manuum tuarum
omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi
volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
domine, dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Random Lyrics
- justine sounds - for the city lyrics
- capo plaza - soldi arrotolati lyrics
- yuke - bite lyrics
- avenuenostreet - moncler lyrics
- olivia rodrigo - can't catch me now - olivia rodrigo (traduzione italiana) lyrics
- mas (dnk) - kvinde min lyrics
- wednesday (canadian band) - what's on my mind lyrics
- antcasey - ssidewayss lyrics
- king attila - return of the king lyrics
- medina azahara - yo caminaré lyrics