publius vergilius maro - aeneid (liber vii) lyrics
tu quoque litoribus nostris, aeneia nutrix
aeternam moriens famam, caieta, dedisti;
et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen
hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat
at pius exsequiis aeneas rite solutis
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter uelis portumque relinquit
aspirant aurae in noctem nec candida cursus
luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus
proxima circaeae raduntur litora terrae
diues inaccessos ubi solis filia lucos
adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum
arguto tenuis percurrens pectine telas
hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
uincla recusantum et sera sub nocte rudentum
saetigerique sues atque in praesepibus ursi
saeuire ac formae magnorum ululare luporum
quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis
induerat circe in uultus ac terga ferarum
quae ne monstra pii paterentur talia troes
delati in portus neu litora dira subirent
neptunus uentis impleuit uela secundis
atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit
iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
aurora in roseis fulgebat lutea bigis
c-m uenti posuere omnisque repente resedit
flatus, et in lento luctantur marmore tonsae
atque hic aeneas ingentem ex aequore luc-m
prospicit. hunc inter fluuio tiberinus amoeno
uerticibus rapidis et multa flauus harena
in mare prorumpit. uariae circ-mque supraque
adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo
aethera mulcebant cantu lucoque uolabant
flectere iter sociis terraeque aduertere proras
imperat et laetus fluuio succedit opaco
nunc age, qui reges, erato, quae tempora, rerum
quis latio antiquo fuerit status, aduena cl-ssem
c-m primum ausoniis exercitus appulit oris
expediam, et primae reuocabo exordia pugnae
tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella
dicam acies actosque animis in funera reges
tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo
maius opus moueo
rex arua latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat
hunc fauno et nympha genitum laurente marica
accipimus; fauno picus pater, isque parentem
te, saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor
filius huic fato diuum prolesque uirilis
nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est
sola domum et tantas seruabat filia sedes
iam matura uiro, iam plenis nubilis annis
multi illam magno e latio totaque petebant
ausonia; pet-t ante alios pulcherrimus omnis
turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed uariis portenta deum terroribus obstant
laurus erat tecti medio in penetralibus altis
sacra comam multosque metu seruata per annos
quam pater inuentam, primas c-m conderet arces
ipse ferebatur phoebo sacr-sse latinus
laurentisque ab ea nomen posuisse colonis
huius apes summum densae (mirabile dictu)
stridore ingenti liquidum trans aethera uectae
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit
continuo uates ‘externum cernimus’ inquit
‘aduentare uirum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.’
praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem astat lauinia uirgo
uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem
atque omnem ornatum flamma crepitante cremari
regalisque accensa comas, accensa coronam
insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo
inuolui ac totis volcanum spargere tectis
id uero horrendum ac uisu mirabile ferri:
namque fore inl-strem fama fatisque canebant
ipsam, sed populo magnum portendere bellum
at rex sollicitus monstris oracula fauni
fatidici genitoris, adit lucosque sub alta
consulit albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim
hinc italae gentes omnisque oenotria tellus
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
c-m tulit et caesarum ouium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petiuit
multa modis simulacra uidet uolitantia miris
et uarias audit uoces fruiturque deorum
conloquio atque imis acheronta adfatur auernis
hic et tum pater ipse petens responsa latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est:
‘ne pete conubiis natam sociare latinis
o mea progenies, thalamis neu crede paratis;
externi uenient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes
omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens
aspicit oceanum, uertique regique uidebunt.’
haec responsa patris fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore latinus
sed circ-m late uolitans iam fama per urbes
ausonias tulerat, c-m laomedontia p-b-s
gramineo ripae religauit ab aggere cl-ssem
aeneas primique duces et pulcher iulus
corpora sub ramis deponunt arboris altae
inst-tuuntque dapes et adorea liba per herbam
subiciunt epulis (sic iuppiter ipse monebat)
et cereale solum pomis agrestibus augent
consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus
exiguam in cererem penuria adegit edendi
et uiolare manu malisque audacibus orbem
fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
‘heus, etiam mensas consumimus?’ inquit iulus
nec plura, adludens. ea uox audita laborum
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
eripuit pater ac stupefactus numine pressit
continuo ‘salue fatis mihi debita tellus
uosque’ ait ‘o fidi troiae saluete penates:
hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque
(nunc repeto) anchises fatorum arcana reliquit:
“c-m te, nate, fames ignota ad litora uectum
accisis coget dapibus consumere mensas
tum sperare domos defessus, ibique memento
prima locare manu molirique aggere tecta.”
haec erat illa fames, haec nos suprema manebat
exitiis positura modum
quare agite et primo laeti c-m lumine solis
quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis
uestigemus et a portu diuersa petamus
nunc pateras libate ioui precibusque uocate
anchisen genitorem, et uina reponite mensis.’
sic deinde effatus frondenti tempora ramo
implicat et geniumque loci primamque deorum
tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur
flumina, tum noctem noctisque orientia signa
idaeumque iouem phrygiamque ex ordine matrem
inuocat, et duplicis caeloque ereboque parentis
hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem
diditur hic subito troiana per agmina rumor
aduenisse diem quo debita moenia condant
certatim instaurant epulas atque omine magno
crateras laeti statuunt et uina coronant
postera c-m prima l-strabat lampade terras
orta dies, urbem et finis et litora gentis
diuersi explorant: haec fontis stagna numici
hunc thybrim fluuium, hic fortis habitare latinos
tum satus anchisa delectos ordine ab omni
centum oratores augusta ad moenia regis
ire iubet, ramis uelatos palladis omnis
donaque ferre uiro pacemque exposcere teucris
haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
p-ssibus. ipse humili designat moenia fossa
moliturque loc-m, primasque in litore sedes
castrorum in morem pinnis atque aggere cingit
iamque iter emensi turris ac tecta latinorum
ardua cernebant iuuenes muroque subibant
ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus
exercentur equis domitantque in puluere currus
aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:
c-m praeuectus equo longaeui regis ad auris
nuntius ingentis ignota in ueste reportat
aduenisse uiros. ille intra tecta uocari
imperat et solio medius consedit auito
tectum augustum, ingens, centum sublime columnis
urbe fuit summa, laurentis regia pici
horrendum siluis et religione parentum
hic sceptra accipere et primos attollere fascis
regibus omen erat; hoc illis curia templum
hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso
perpetuis soliti patres considere mensis
quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum
antiqua e cedro, italusque paterque sabinus
uitisator curuam seruans sub imagine falcem
saturnusque senex ianique bifrontis imago
uestibulo astabant, aliique ab origine reges
martiaque ob patriam pugnando uulnera p-ssi
multaque praeterea sacris in postibus arma
captiui pendent currus curuaeque secures
et cristae capitum et portarum ingentia claustra
spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis
ipse quirinali lituo paruaque sedebat
succinctus trabea laeuaque ancile gerebat
picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx
aurea percussum uirga uersumque uenenis
fecit auem circe sparsitque coloribus alas
tali intus templo diuum patriaque latinus
sede sedens teucros ad sese in tecta uocauit
atque haec ingressis placido prior edidit ore:
‘dicite, dardanidae (neque enim nescimus et urbem
et genus, auditique aduert-tis aequore cursum)
quid pet-tis? quae causa rates aut cuius egentis
litus ad ausonium tot per uada caerula uexit?
siue errore uiae seu tempestatibus acti
qualia multa mari nautae patiuntur in alto
fluminis intrastis ripas portuque sedetis
ne fugite hospitium, neue ignorate latinos
saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam
sponte sua ueterisque dei se more tenentem
atque equidem memini (fama est obscurior annis)
auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
dard-n-s idaeas phrygiae penetrarit ad urbes
threiciamque samum, quae nunc samothracia fertur
hinc illum corythi tyrrhena ab sede profectum
aurea nunc solio stellantis regia caeli
accipit et numerum diuorum altaribus auget.’
dixerat, et dicta ilioneus sic uoce secutus:
‘rex, genus egregium fauni, nec fluctibus actos
atra subegit hiems uestris succedere terris
nec sidus regione uiae litusue fefellit:
consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem
adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam
extremo ueniens sol aspiciebat olympo
ab ioue principium generis, ioue dardana p-b-s
gaudet auo, rex ipse iouis de gente suprema:
troius aeneas tua nos ad limina misit
quanta per idaeos saeuis effusa mycenis
tempestas ierit campos, quibus actus uterque
europae atque asiae fatis concurrerit orbis
audiit et si quem tellus extrema refuso
summouet oceano et si quem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui
diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti
dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
innocuum et cunctis undamque auramque patentem
non erimus regno indecores, nec uestra feretur
fama leuis tantique abolescet gratia facti
nec troiam ausonios gremio excep-sse pigebit
fata per aeneae iuro dextramque potentem
siue fide seu quis bello est expertus et armis:
multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
praeferimus manibus uittas ac uerba precantia)
et petiere sibi et uoluere adiungere gentes;
sed nos fata deum uestras exquirere terras
imperiis egere suis. hinc dard-n-s ortus
huc repet-t iussisque ingentibus urget apollo
tyrrhenum ad thybrim et fontis uada sacra numici
dat tibi praeterea fortunae parua prioris
munera, reliquias troia ex ardente receptas
hoc pater anchises auro libabat ad aras
hoc priami gestamen erat c-m iura uocatis
more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
iliadumque labor uestes.’
talibus ilionei dictis defixa latinus
obtutu tenet ora soloque immobilis haeret
intentos uoluens oculos. nec purpura regem
picta mouet nec sceptra mouent priameia tantum
quantum in conubio natae thalamoque moratur
et ueteris fauni uoluit sub pectore sortem:
hunc illum fatis externa ab sede profectum
portendi generum paribusque in regna uocari
auspiciis, huic progeniem uirtute futuram
egregiam et totum quae uiribus occupet orbem
tandem laetus ait: ‘di nostra incepta secundent
auguriumque suum! dabitur, troiane, quod optas
munera nec sperno: non uobis rege latino
diuitis uber agri troiaeue opulentia deerit
ipse modo aeneas, nostri si tanta cupido est
si iungi hospitio properat sociusque uocari
adueniat, uultus neue exhorrescat amicos:
pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni
uos contra regi mea nunc mandata referte:
est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae
non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
monstra sinunt; generos externis adfore ab oris
hoc latio restare canunt, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata
et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.’
haec effatus equos numero pater eligit omni
(stabant ter centum nitidi in praesepibus altis);
omnibus extemplo teucris iubet ordine duci
instratos ostro alipedes pictisque tapetis
(aurea pectoribus demissa monilia pendent
tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum)
absenti aeneae currum geminosque iugalis
semine ab aetherio spirantis naribus ignem
illorum de gente patri quos daedala circe
supposita de matre nothos furata creauit
talibus aeneadae donis dictisque latini
sublimes in equis redeunt pacemque reportant
ecce autem inachiis sese referebat ab argis
saeua iouis coniunx aurasque inuecta tenebat
et laetum aenean cl-ssemque ex aethere longe
dardaniam siculo prospexit ab usque pachyno
moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae
deseruisse rates: stet-t acri fixa dolore
tum qu-ssans caput haec effundit pectore dicta:
‘heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris
fata phrygum! num sigeis occ-mbere campis
num capti potuere capi? num incensa cremauit
troia uiros? medias acies mediosque per ignis
inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem
fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui
quin etiam patria excussos infesta per undas
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto
absumptae in teucros uires caelique marisque
quid syrtes aut scylla mihi, quid uasta charybdis
profuit? optato conduntur thybridis alueo
securi pelagi atque mei. mars perdere gentem
immanem lapithum ualuit, concessit in iras
ipse deum antiquam genitor calydona dianae
quod scelus aut lapithas tantum aut calydona merentem?
ast ego, magna iouis coniunx, nil linquere inausum
quae potui infelix, quae memet in omnia uerti
uincor ab aenea. quod si mea numina non sunt
magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
flectere si nequeo superos, acheronta mouebo
non dabitur regnis, esto, prohibere latinis
atque immota manet fatis lauinia coniunx:
at trahere atque moras tantis licet addere rebus
at licet amborum populos exscindere regum
hac gener atque socer coeant mercede suorum:
sanguine troiano et rutulo dotabere, uirgo
et bellona manet te pr-nuba. nec face tantum
cisseis praegnas ignis enixa iugalis;
quin idem veneri partus suus et paris alter
funestaeque iterum recidiua in pergama taedae.’
haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit;
luctificam allecto dirarum ab sede dearum
infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi
odit et ipse pater pluton, odere sorores
tartareae monstrum: tot sese uert-t in ora
tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris
quam iuno his acuit uerbis ac talia fatur:
‘hunc mihi da proprium, uirgo sata nocte, laborem
hanc operam, ne noster honos infractaue cedat
fama loco, neu conubiis ambire latinum
aeneadae possint italosue obsidere finis
tu potes unanimos armare in proelia fratres
atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis
funereasque inferre faces, tibi nomina mille
mille nocendi artes. fecundum concute pectus
dissice compositam pacem, sere crimina belli;
arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.’
exim gorgoneis allecto infecta uenenis
principio latium et laurentis tecta tyranni
celsa pet-t, tacitumque obsedit limen amatae
quam super aduentu teucrum turnique hymenaeis
femineae ardentem curaeque iraeque coquebant
huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit
quo furibunda domum monstro permisceat omnem
ille inter uestis et leuia pectora lapsus
uoluitur attactu nullo, fallitque furentem
uipeream inspirans animam; fit tortile collo
aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae
innect-tque comas et membris lubricus errat
ac dum prima lues udo sublapsa ueneno
pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem
necdum animus toto percepit pectore flammam
mollius et solito matrum de more locuta est
multa super natae lacrimans phrygiisque hymenaeis:
‘exsulibusne datur ducenda lauinia teucris
o genitor, nec te miseret nataeque tuique?
nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
perfidus alta petens abducta uirgine praedo?
at non sic phrygius penetrat lacedaemona pastor
ledaeamque helenam troianas uexit ad urbes?
quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum
et consanguineo totiens data dextera turno?
si gener externa pet-tur de gente latinis
idque sedet, faunique premunt te iussa parentis
omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
dissidet externam reor et sic dicere diuos
et turno, si prima domus repetatur origo
inachus acrisiusque patres mediaeque mycenae.’
his ubi nequiquam dictis experta latinum
contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum
serpentis furiale malum totamque pererrat
tum uero infelix ingentibus excita monstris
immensam sine more furit lymphata per urbem
ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo
quem pueri magno in gyro uacua atria circ-m
intenti ludo exercent—ille actus habena
curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra
imp-b-sque m-n-s mirata uolubile buxum;
dant animos plagae: non cursu segnior illo
per medias urbes agitur populosque ferocis
quin etiam in siluas simulato numine bacchi
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
euolat et natam frondosis montibus abdit
quo thalamum eripiat teucris taedasque moretur
euhoe bacche fremens, solum te uirgine dignum
uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos
te l-strare choro, sacrum tibi pascere crinem
fama uolat, furiisque accensas pectore matres
idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta
deseruere domos, uentis dant colla comasque;
ast aliae tremulis ululatibus aethera complent
pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas
ipsa inter medias flagrantem feruida pinum
sustinet ac natae turnique canit hymenaeos
sanguineam torquens aciem, toruumque repente
clamat: ‘io matres, audite, ubi quaeque, latinae:
si qua piis animis manet infelicis amatae
gratia, si iuris materni cura remordet
soluite crinalis uittas, capite orgia mec-m.’
talem inter siluas, inter deserta ferarum
reginam allecto stimulis agit undique bacchi
postquam uisa satis primos acuisse furores
consiliumque omnemque domum uertisse latini
protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
audacis rutuli ad muros, quam dicitur urbem
acrisioneis danae fund-sse colonis
praecipiti delata noto. locus ardea quondam
dictus auis, et nunc magnum manet ardea nomen
sed fortuna fuit. tectis hic turnus in altis
iam mediam nigra carpebat nocte quietem
allecto toruam faciem et furialia membra
exuit, in uultus sese transformat anilis
et frontem obscenam rugis arat, induit albos
c-m uitta crinis, tum ramum innect-t oliuae;
fit calybe iunonis -n-s templique sacerdos
et iuueni ante oculos his se c-m uocibus offert:
‘turne, tot inc-ssum fusos patiere labores
et tua dardaniis transcribi sceptra colonis?
rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
abnegat, externusque in regnum quaeritur heres
i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;
tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace latinos
haec adeo tibi me, placida c-m nocte iaceres
ipsa palam fari omnipotens saturnia iussit
quare age et armari p-b-m portisque moueri
laetus in arua para, et phrygios qui flumine pulchro
consedere duces pictasque exure carinas
caelestum uis magna iubet. rex ipse latinus
ni dare coniugium et dicto parere fatetur
sentiat et tandem turnum experiatur in armis.’
hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim
ore refert: ‘cl-ssis inuectas thybridis undam
non, ut rere, meas effugit nuntius auris;
ne tantos mihi finge metus. nec regia iuno
immemor est nostri
sed te uicta situ uerique effeta senectus
o mater, curis nequiquam exercet, et arma
regum inter falsa uatem formidine ludit
cura tibi diuum effigies et templa tueri;
bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.’
talibus allecto dictis exarsit in iras
at iuueni oranti subitus tremor occupat artus
deriguere oculi: tot erinys sibilat hydris
tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
reppulit, et geminos erexit crinibus anguis
uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
‘en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus
arma inter regum falsa formidine ludit
respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum
bella manu letumque gero.’
sic effata facem iuueni coniecit et atro
lumine fumantis fixit sub pectore taedas
olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus
perfundit toto proruptus corpore sudor
arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;
saeuit amor ferri et scelerata insania belli
ira super: magno ueluti c-m flamma sonore
uirgea suggeritur costis undantis aeni
exsultantque aestu latices, furit intus aquai
fumidus atque alte spumis exuberat amnis
nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras
ergo iter ad regem polluta pace latinum
indicit primis iuuenum et iubet arma parari
tutari italiam, detrudere finibus hostem;
se satis ambobus teucrisque uenire latinisque
haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit
certatim sese rutuli exhortantur in arma
hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae
hunc ataui reges, hunc claris dextera factis
dum turnus rutulos animis audacibus implet
allecto in teucros stygiis se concitat alis
arte noua, speculata loc-m, quo litore pulcher
insidiis cursuque feras agitabat iulus
hic subitam canibus rabiem cocytia uirgo
obicit et noto naris contingit odore
ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum
causa fuit belloque animos accendit agrestis
ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens
tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
nutribant tyrrhusque pater, cui regia parent
armenta et late custodia credita campi
adsuetum imperiis soror omni siluia cura
mollibus intexens ornabat cornua sertis
pectebatque ferum puroque in fonte lauabat
ille manum patiens mensaeque adsuetus erili
errabat siluis rursusque ad limina nota
ipse domum sera quamuis se nocte ferebat
hunc procul errantem rabidae uenantis iuli
commouere canes, fluuio c-m forte secundo
deflueret ripaque aestus uiridante leuaret
ipse etiam eximiae laudis succensus amore
ascanius curuo derexit spicula cornu;
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo
saucius at quadripes nota intra tecta refugit
successitque gemens stabulis, questuque cruentus
atque imploranti similis tectum omne replebat
siluia prima soror palmis percussa lacertos
auxilium uocat et duros conclamat agrestis
olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis)
improuisi adsunt, hic torre armatus obusto
stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum
rimanti telum ira facit. uocat agmina tyrrhus
quadrifidam querc-m cuneis ut forte coactis
scindebat rapta spirans immane securi
at saeua e speculis tempus dea nacta nocendi
ardua tecta pet-t stabuli et de culmine summo
pastorale canit signum cornuque recuruo
tartaream intendit uocem, qua protinus omne
contremuit nemus et siluae insonuere profundae;
audiit et triuiae longe lacus, audiit amnis
sulpurea nar albus aqua fontesque velini
et trepidae matres pressere ad pectora natos
tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum
dira dedit, raptis concurrunt undique telis
indomiti agricolae, nec non et troia p-b-s
ascanio auxilium castris effundit apertis
derexere acies. non iam certamine agresti
stipitibus duris agitur sudibusue praeustis
sed ferro ancipiti decernunt atraque late
horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent
sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
fluctus uti primo coepit c-m albescere uento
paulatim sese tollit mare et altius undas
erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo
hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta
natorum tyrrhi fuerat qui maximus, almo
sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae
uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam
corpora multa uirum circa seniorque galaesus
dum paci medium se offert, iustissimus unus
qui fuit ausoniisque olim ditissimus aruis:
quinque greges illi balantum, quina redibant
armenta, et terram centum uertebat aratris
atque ea per campos aequo dum marte geruntur
promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
imbuit et primae commisit funera pugnae
deserit hesperiam et caeli conuersa per auras
iunonem uictrix adfatur uoce superba:
‘en, perfecta tibi bello discordia tristi;
dic in amicitiam coeant et foedera iungant
quandoquidem ausonio respersi sanguine teucros
hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas:
finitimas in bella feram rumoribus urbes
accendamque animos insani martis amore
undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.’
tum contra iuno: ‘terrorum et fraudis abunde est:
stant belli causae, pugnatur comminus armis
quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma
talia coniugia et talis celebrent hymenaeos
egregium veneris genus et rex ipse latinus
te super aetherias errare licentius auras
haud pater ille uelit, summi regnator olympi
cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est
ipsa regam.’ talis dederat saturnia uoces;
illa autem attollit stridentis anguibus alas
cocytique pet-t sedem supera ardua linquens
est locus italiae medio sub montibus altis
n0bilis et fama multis memoratus in oris
amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum
urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
dat sonitum saxis et torto uertice torrens
hic specus horrendum et saeui spiracula ditis
monstrantur, ruptoque ingens acheronte uorago
pestiferas aperit fauces, quis condita erinys
inuisum numen, terras caelumque leuabat
nec minus interea extremam saturnia bello
imponit regina manum. ruit omnis in urbem
pastorum ex acie numerus, caesosque reportant
almonem puerum foedatique ora galaesi
implorantque deos obtestanturque latinum
turnus adest medioque in crimine caedis et igni
terrorem ingeminat: teucros in regna uocari
stirpem admisceri phrygiam, se limine pelli
tum quorum attonitae baccho nemora auia matres
insultant thiasis (neque enim leue nomen amatae)
undique collecti coeunt martemque fatigant
ilicet infandum cuncti contra omina bellum
contra fata deum peruerso numine posc-nt
certatim regis circ-mstant tecta latini;
ille uelut pelago rupes immota resist-t
ut pelagi rupes magno ueniente fragore
quae sese multis circ-m latrantibus undis
mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circ-m
saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga
uerum ubi nulla datur caec-m exsuperare potestas
consilium, et saeuae nutu iunonis eunt res
multa deos aurasque pater testatus inanis
‘frangimur heu fatis’ inquit ‘ferimurque procella!
ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas
o miseri. te, turne, nefas, te triste manebit
supplicium, uotisque deos uenerabere seris
nam mihi parta quies, omnisque in limine portus
funere felici spolior.’ nec plura locutus
saepsit se tectis rerumque reliquit habenas
mos erat hesperio in latio, quem protinus urbes
albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
roma colit, c-m prima mouent in proelia martem
siue getis inferre manu lacrimabile bellum
hyrcanisue arabisue parant, seu tendere ad indos
auroramque sequi parthosque reposcere signa:
sunt geminae belli portae (sic nomine dic-nt)
religione sacrae et saeui formidine martis;
centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri
robora, nec custos absist-t limine i-n-s
has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae
ipse quirinali trabea cinctuque gabino
insignis reserat stridentia limina consul
ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera p-b-s
aereaque adsensu conspirant cornua rauco
hoc et tum aeneadis indicere bella latinus
more iubebatur tristisque recludere portas
abstinuit tactu pater auersusque refugit
foeda ministeria, et caecis se condidit umbris
tum regina deum caelo delapsa morantis
impulit ipsa manu portas, et cardine uerso
belli ferratos rumpit saturnia postis
ardet inexcita ausonia atque immobilis ante;
pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt
pars leuis clipeos et spicula lucida tergent
aruina pingui subiguntque in cote securis;
signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum
quinque adeo magnae positis incudibus urbes
tela nouant, atina potens tiburque superbum
ardea crustumerique et turrigerae antemnae
tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas
umbonum cratis; alii thoracas aenos
aut leuis ocreas lento duc-nt argento;
uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis
cl-ssica iamque sonant, it bello tessera signum;
hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis
ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem
loricam induitur fidoque accingitur ense
pandite nunc helicona, deae, cantusque mouete
qui bello exciti reges, quae quemque secutae
complerint campos acies, quibus itala iam tum
floruerit terra alma uiris, quibus -rs-rit armis;
et meministis enim, diuae, et memorare potestis;
ad nos uix tenuis famae perlabitur aura
primus init bellum tyrrhenis asper ab oris
contemptor diuum mezentius agminaque armat
filius huic iuxta lausus, quo pulchrior alter
non fuit excepto laurentis corpore turni;
lausus, equum domitor debellatorque ferarum
ducit agyllina nequiquam ex urbe secutos
mille uiros, dignus patriis qui laetior esset
imperiis et cui pater haud mezentius esset
post hos insignem palma per gramina currum
uictoresque ostentat equos satus hercule pulchro
pulcher auentinus, clipeoque insigne paternum
centum anguis cinctamque gerit serpentibus hydram;
collis auentini silua quem rhea sacerdos
furtiuum partu sub luminis edidit oras
mixta deo mulier, postquam laurentia uictor
geryone exstincto tirynthius attigit arua
tyrrhenoque boues in flumine lauit hiberas
pila manu saeuosque gerunt in bella dolones
et tereti pugnant mucrone ueruque sabello
ipse pedes, tegimen torquens immane leonis
terribili impexum saeta c-m dentibus albis
indutus capiti, sic regia tecta subibat
horridus herculeoque umeros innexus amictu
tum gemini fratres tiburtia moenia linquunt
fratris tiburti dictam cognomine gentem
catillusque acerque coras, argiua iuuentus
et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
ceu duo nubigenae c-m uertice montis ab alto
descendunt centauri h0m-len othrymque niualem
linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
silua loc-m et magno cedunt uirgulta fragore
nec praenestinae fundator defuit urbis
volcano genitum pecora inter agrestia regem
inuentumque focis omnis quem credidit aetas
caeculus. hunc legio late comitatur agrestis:
quique altum praeneste uiri quique arua gabinae
iunonis gelidumque anienem et roscida riuis
hernica saxa colunt, quos diues anagnia pascis
quos amasene pater. non illis omnibus arma
nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes
liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat
bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros
tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri
inst-tuere pedis, crudus tegit altera pero
at messapus, equum domitor, neptunia proles
quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro
iam pridem resides populos desuetaque bello
agmina in arma uocat subito ferrumque retractat
hi fescenninas acies aequosque faliscos
hi soractis habent arces flauiniaque arua
et cimini c-m monte lac-m lucosque capenos
ibant aequati numero regemque canebant:
ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni
c-m sese e pastu referunt et longa canoros
dant per colla modos, sonat amnis et asia longe
pulsa palus
nec quisquam aeratas acies examine tanto
misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto
urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem
ecce sabinorum prisco de sanguine magnum
agmen agens clausus magnique ipse agminis instar
claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
per latium, postquam in partem data roma sabinis
una ingens amiterna cohors priscique quirites
ereti m-n-s omnis oliuiferaeque mutuscae;
qui nomentum urbem, qui rosea rura velini
qui tetricae horrentis rupes montemque seuerum
casperiamque colunt forulosque et flumen himellae
qui tiberim fabarimque bibunt, quos frigida misit
nursia, et ortinae cl-sses populique latini
quosque secans infaustum interluit allia nomen:
quam multi libyco uoluuntur marmore fluctus
saeuus ubi orion hibernis conditur undis
uel c-m sole nouo densae torrentur aristae
aut hermi campo aut lyciae flauentibus aruis
scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus
hinc agamemnonius, troiani nominis hostis
curru iungit halaesus equos turnoque ferocis
mille rapit populos, uertunt felicia baccho
m-ssica qui rastris, et quos de collibus altis
aurunci misere patres sidicinaque iuxta
aequora, quique cales linquunt amnisque uadosi
accola volturni, pariterque saticulus asper
oscorumque m-n-s. teretes sunt aclydes illis
tela, sed haec lento mos est aptare flagello
laeuas caetra tegit, falcati comminus enses
nec tu carminibus nostris indictus abibis
oebale, quem gener-sse telon sebethide nympha
fertur, teleboum capreas c-m regna teneret
iam senior; patriis sed non et filius aruis
contentus late iam tum dicione premebat
sarrastis populos et quae rigat aequora sarnus
quique rufras batulumque tenent atque arua celemnae
et quos maliferae despectant moenia abellae
teutonico ritu soliti torquere cateias;
tegmina quis capitum raptus de subere cortex
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis
et te montosae misere in proelia nersae
vfens, insignem fama et felicibus armis
horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
uenatu nemorum, duris aequicula glaebis
armati terram exercent semperque recentis
conuectare iuuat praedas et uiuere rapto
quin et marruuia uenit de gente sacerdos
fronde super galeam et felici comptus oliua
archippi regis missu, fortissimus vmbro
uipereo generi et grauiter spirantibus hydris
spargere qui somnos cantuque manuque solebat
mulcebatque iras et morsus arte leuabat
sed non dardaniae medicari cuspidis ictum
eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus
somniferi et marsis quaesitae montibus herbae
te nemus angitiae, uitrea te fucinus unda
te liquidi fleuere lacus
ibat et hippolyti proles pulcherrima bello
virbius, insignem quem mater aricia misit
eductum egeriae lucis umentia circ-m
litora, pinguis ubi et placabilis ara dianae
namque ferunt fama hippolytum, postquam arte nouercae
occiderit patriasque explerit sanguine poenas
turbatis distractus equis, ad sidera rursus
aetheria et superas caeli uenisse sub auras
paeoniis reuocatum herbis et amore dianae
tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris
mortalem infernis ad lumina surgere uitae
ipse repertorem medicinae talis et artis
fulmine phoebigenam stygias detrusit ad undas
at triuia hippolytum secretis alma recondit
sedibus et nymphae egeriae nemorique relegat
solus ubi in siluis italis ign0bilis aeuum
exigeret uersoque ubi nomine virbius esset
unde etiam templo triuiae lucisque sacratis
cornipedes arcentur equi, quod litore currum
et iuuenem monstris pauidi effudere marinis
filius ardentis haud setius aequore campi
exercebat equos curruque in bella ruebat
ipse inter primos praestanti corpore turnus
uert-tur arma tenens et toto uertice supra est
cui triplici crinita iuba galea alta chimaeram
sustinet aetnaeos efflantem faucibus ignis;
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis
quam magis effuso crudesc-nt sanguine pugnae
at leuem clipeum sublatis cornibus io
auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos
argumentum ingens, et custos uirginis argus
caelataque amnem fundens pater inachus urna
insequitur nimbus peditum clipeataque totis
agmina densentur campis, argiuaque p-b-s
auruncaeque m-n-s, rutuli ueteresque sicani
et sacranae acies et picti scuta labici;
qui saltus, tiberine, tuos sacrumque numici
litus arant rutulosque exercent uomere collis
circaeumque iugum, quis iuppiter anxurus aruis
praesidet et uiridi gaudens feronia luco;
qua saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter uallis atque in mare conditur vfens
hos super aduenit volsca de gente camilla
agmen agens equitum et florentis aere cateruas
bellatrix, non illa colo calathisue mineruae
femineas adsueta m-n-s, sed proelia uirgo
dura pati cursuque pedum praeuertere uentos
illa uel intactae segetis per summa uolaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas
uel mare per medium fluctu suspensa tumenti
ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas
illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus
turbaque miratur matrum et prospectat euntem
attonitis inhians animis ut regius ostro
uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem
auro internectat, lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pastoralem praefixa cuspide myrtum
Random Lyrics
- kendrick lamar - your honor lyrics
- subtle - swansong meat lyrics
- umse - opfer der technik lyrics
- bikini kill - girl soldier lyrics
- diddy - peaches & cream (remix) lyrics
- la fuga - a veces lyrics
- meth · ghost · rae - criminology 2.5 lyrics
- la rabia del milenio - quiero vender mi pasado lyrics
- chris stapleton - starting over lyrics
- jimmy e.l.e - monstrous lyrics