saint paulinus ii - ubi caritas lyrics
Loading...
[refrain]
ubi cáritas et amor, deus ibi est
[verse 1]
congregávit nos in unum christi amor
exsultémus et in ipso iucundémur
timeámus et amémus deum vivum
et ex corde diligámus nos sincéro
[refrain]
ubi cáritas et amor, deus ibi est
[verse 2]
simul ergo cum in unum congregámur
ne nos mente dividámur, caveámus
cessent iúrgia malígna, cessent lites
et in médio nostri sit christus deus
[refrain]
ubi cáritas et amor, deus ibi est
[verse 3]
simul quoque cum beátis videámus
gloriánter vultum tuum, christe deus
gáudium, quod est imménsum atque probum
sæcula per infiníta sæculórum
amen
Random Lyrics