azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

thomas tallis - benedictus lyrics

Loading...

benedíctus deus israël
quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
et eréxit cornu salútis n0bis
in domo david, púeri sui
sicut locútus est per os sanctórum
qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
salútem ex inimícis nostris
et de manu ómnium, qui odérunt nos
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris:
et memorári testaménti sui sancti
jusjurándum, quod jurávit ad abraham patrem nostrum
datúrum se n0bis:
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti
serviámus illi
in sanctitáte, et justítia coram ipso
ómnibus diébus nostris
et tu, puer, prophéta altíssimi vocáberis:
præíbis enim ante fáciem dómini, paráre vias ejus:
ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus:
in remissiónem peccatórum eórum:
per víscera misericórdiæ dei nostri:
in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent:
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...