christopher tye – peccavimus cum patribus lyrics
peccavimus cum patribus nostris
iniuste egimus, iniquitatem fecimus
tuæ tamen clementiæ
spe animati ad te supplices confugimus
benignissime jesu
qui ut omnia potes
ita omnibus te invocantibus
vere præsto es
respice itaque in nos infelices peccatores
bonitas immensa
respice in nos ingratissimos miseros
salus et misericordia publica;
nam despecti ad omnipotentem venimus
vulnerati ad medicum currimus, deprecantes
ut non sеcundum peccata nostra facias
neque sеcundum iniquitates nostras retribuas n0bis
quin potius misericordiæ tuæ antiquæ memor
pristinam clementiam serva
ac mansuetudini adhibe incrementum
qui tam longanimiter suspendisti
ultionis gladium
ablue innumerositatem criminum
qui delectaris multitudine misericordiæ
ingere cordibus nostris
tui sanctissimum amorem
peccati odium
ac cœlestis patriæ ardens desiderium
quod magis ac magis crescere faciat
tua omnipotens bonitas. amen
Random Lyrics
- young gattas – gattas’s battle rap catalog lyrics
- octpath – hello tomorrow lyrics
- kristina dawn – nang hindi mo alam lyrics
- katrina carlson – here & now lyrics
- hot toasters – loser lyrics
- rejikyo – dist lyrics
- iguinho e lulinha – água de vaqueiro lyrics
- valentina matheus – seguro te pierdo lyrics
- ernest – if you don’t know by now lyrics
- lil cvctus – tbt lyrics