azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

john taverner – o splendor gloriae lyrics

Loading...

o splendor gloriae et imago substanciae
dei patris omnipotentis, iesu christe
unice eiusdem fili delecte, tocius boni fons vive
redemptor mundi, servator et deus noster, salve
gloriosa, domine, tua est maiestas et opera mirabilia;
tu celum et terram cum omnibus
quae in eis sunt creaturis
divino tuo verbo ex nihilo fecisti;
quae sapientissime mox disponens, n0bis
quos ad imaginem tuam novissime formasti
ut deservirent benignissime cuncta subdidisti
mortem intulerat protoplasti in0bediencia
sed, quo facturae tuae vitam redimeres
de maria virgine humillima, iesu, sumpsisti carnem:
ex qua enim de spiritu sancto conceptus
natus es deus et h0m+, ancilla tua mater
integra permansit et perpetua virgo
et cum pro n0bis duram tolerasses vitam, flagris cesus
et tormentis laceratus, qui peccatum non feceris
in corpore tuo scelera nostra perferens
ac eadem tuo preciosissimo sanguine effuso abluens
mortem denique infamem agnus mitissimus
passus es et crudelissimam
hinc tuo patri suavis hostia oblatus
pro n0bis miseris peccatoribus es afflictus
dein tercia die
a morte exsuscitatus ad celestem patrem cum gloria
summa es elevatus, ut illi dexter assideas:
inde sanctum paracl+tum n0bis dedisti
qui ut nostra celesti doctrina confirmet pectora;
te prece precamur humili, amen



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...