azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

marianne kim – ubi caritas lyrics

Loading...

ubi caritas et amor, deus ibi est
congregavit nos in unum christi amor
exultemus, et in ipso iucundemur
timeamus, et amemus deum vivum
et ex corde diligamus nos sincero

ubi caritas et amor, deus ibi est
simul ergo cum in unum congregamur:
ne nos mente dividamur, caveamus
cessent iurgia maligna, cessent lites
et in medio nostri sit christus deus
ubi caritas et amor, deus ibi est
simul quoque cum beatis videamus
glorianter vultum tuum, christe deus:
gaudium quod est immensum, atque probum
saеcula per infinita saeculorum. amen



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...