azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

stirps iesse – credo iii lyrics

Loading...

credo in unum deum
patrem omnipotentem
factorem cæli et terræ
visibilium omnium et invisibilium
et in unum dominum iesum christum
filium dei unigenitum

et ex patre natum ante omnia sæcula
deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero
genitum, non factum, consubstantiálem patri
per quem omnia facta sunt
qui propter nos hómines et propter nostram salutem
descéndit de cælis

et incarnatus est de spiritu sancto
ex maria virgine, et h0m+ factus est
crucifixus étiam pro n0bis sub pontio pilato
passus et sepultus est
et resurrexit tertia die, secundum scripturas
et ascendit in cælum, sedet ad dexteram patris
et iterum venturus est cum gloria

iudicare vivos et mortuos
cuius regni non erit finis
et in spiritum sanctum, dominum et vivificantem
qui ex patre filioque procedit
qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur

qui locutus est per prophetas
et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam
confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum
et exspecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi sæculi. amen



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...