azlyrics.biz
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

william byrd – infelix ego lyrics

Loading...

infelix ego
omnium auxilio destitutus
qui caelum terramque offendi
quo ibo? quo me vertam?
ad quem fugiam?
quis mei miserebitur?
ad caelum oculos levare non audeo
quia ei graviter peccavi
in terra refugum non invenio
quia ei scandalum fui
quid igitur faciam?
desperabo? absit
misericors est deus
pius est salvator meus
solus igitur deus refugium meum:
ipse non despiciet opus suum
non repellet imaginem suam

ad te igitur piissime deus
tristis ac moerens venio
quoniam tu solus spes mea
tu solus refugium meum
quid autem dicam tibi
cum oculos levare non audeam?
verba doloris effundam
misericordiam tuam implorabo et dicam:
“miserere mei, deus, secundum
magnam misericordiam tuam!”



Random Lyrics

HOT LYRICS

Loading...